25. Forma juramenti regis Bohemiae.

Copia asservata in archivio c. r. ministerii pro rebus internis Vindobonae I A 1.

Juramentum designati regis Bohemiae in limitibus. Juramus Deo omnipotenti, matri ejus et omnibus sanctis, quod dominis seu baronibus, militaribus et nobilibus, Pragensibus et civitatibus etc toti communitati regni Bohemiae volumus et debemus in ecclesia archiepiscopali Sti. Viti in castro Pragensi in coronatione nostra in regem Bohemiae juramentun praestare, ita seu eo modo prout nobis exhibebitur: Quod ipsos debemus circa ipsorum ordinationes, ritus, jura, libertates et justitias, etc circa omnia illa, quae illud juramentum in se continebit, quod facere debemus et tenemur, conservare, ita nos Deus adjuvet et omnes Sancti.

Jaramentum in castro Pragensi tempore coronationis. Juramas Deo omnipotenti, Matri ejus et omnibus Sanctis in hoc sancto evangelio, quod dominos barones, militares, nobiles, Pragenses, ceteras civitates et totam communitatem regni Bohemiae etc unumquemque incolam regni istius volumus et debemus circa ipsorum ritus jura, privilegia, immunitates, libertates et justitias et antiquas bonas et laudabiles corsvetudines conservare et ab ilio regno Bohemiae et quod ad illud regnum ab antiquo pertinet, nihil alienare, aut hereditarie alicui ex subditis nostris neque alicui alteri dare seu conferre, aut commutare, sed nec impignorare sine consilio et consensu regni praefati in dieta generali, quae in eodem regno etiam causa illius rei indiceretur. Verum illud regnum debemus, volumus et tenemur ampliare et augere etc quicquid ab illo inordinate ablatum est, rursum adjungere et annectere et illud omne, quod ad bonum et honestum illius regni est, facere. Ita nos Deus adjuvet et omnes Sancti.




Přihlásit/registrovat se do ISP