34. Literae reversales, quas exhibuit Rex Ferdinandus statibus Regni Bohemiae.

dd. 13. Dec. 1526. Copia asservata Vindobonse in c. r. Ministerio) pro rebus internis.

Litterae Regiae Majestatis ordinibus datae.

Nos Ferdinandus Dei gratia Boemiae rex, infans Hispaniarum, archidux Austriae, marchio Moraviae, dux Lucemburgensis, Silesiae, et marchio Lusatiae etc. Notum facimus tenore pasesentium universis, quemadmodum barones, nobiles et etiam civitates etc tota communitas regni Boemiae ex sua libera et bona voluntate, juxta libertates illius regni elegerunt nos in regem Boemiae, quapropter recognoscimus, quod hoc ipsum ab oratoribus ipsorum abunde intelleximus et re ipsa cognovimus et comperimus, quod praefati status et communitas illius regni non ex aliquo debito, sed ita, prout suprascriptum est eam electionem, eligentes Nos in regem Boemiae ex libera et bona voluntate ipsorum hoc fecerunt. Harum testimonio litterarum sigilli nostri, quo hctenus tanquam archidux Austriae usi sumus, appensione roboratarum. Datum in civitate nostra Vienna die113, mensis Decembris Anno Domini 1526 regni vero nostri anno 1.

In margine:

Istae litterae sunt regiae Majestati a statibus regni Boemiae in dieta publica in arce pragensi fer. 2. post festum assumptionis B. M, V. Anno D. 1545 redditae, atque aliae litterae loco illarum a S. Mte. statibus regni lingua boemica sunt datae, quae in librimi boemicorum privilegiorum quoque sunt inseriptse, quarum datum in arce Pragensi f. 4. post Egidii Anno domini 1545. Vide privilegium Boemicum fol. 37.




Přihlásit/registrovat se do ISP