163. Decretum Ferdinandi, regis Bohemiae, in lite inter ordinem baronum et statum militarem ratione clenodiorum regalium in celebritate coronationis portandorum.

dd. 23. Februarii 1527. - Concept. in arch. domus et aulse imperialis, Böhmen I. 1400 - 1570.

Decretum XXIII Februarii anno Domini MDXXVII scriptum, sed non publicatum fuit.

Sacra Regia Maiestas in causa et lite (inter ordinem baronum ex una et statum militarem ex altera partibus) super questione insigniorum vel clenodiorum regalium in celebritate coronationis portari consuetorum intercedente ponderatis diligenter et consideratis omnibus his, quee a predictis partibus coram Maiestate sua hincinde allegata et deducta fuerunt, decernit et declarat, quod posteaquam haec causa apud Maiestatem Suam eo modo introducta est, ut ad diffinitiuam determinationem Majestas Sua cum consiliariis eius pronunc procedere nequeat, attento quod partes predictse jus suum ad verificationem per documenta scripturas et depositiones testium referunt, quse quidem probationes ob augustiam coronationis die crastina instantis nec absolvi possunt, nec preter-mitti debent. Idcirco prsefigit Maiestas Sua prsefatis partibus ad expeditionem probationum suarum, tam scripturis et testibus faciendarum et ad ulteriorem processum terminm. n - qua die probationes coram Maiestate sua ephiberi et produci debebunt. Decernit insuper Maiestas sua et in celebritate utriusque coronationis, tam pro Majestate Sua, quam pro serenissima domina nostra regina, nunc instantis is ordo observandus sit, videlicet quod barones coronami atque sceptrum ferant, pomum autem a neutra partium in presentiarum ferantur, sed Maiestati Suae de pomo pro arbitrio et voluntati Maiestatis Suae disponendi liberum et resignatum sit. Simili modo et circa gladii portationem Maiestas Sua facultatem ordinandi sibi reservat.


Salvis nihilominus iuribus utriusque partis circa insigniorum seu clenodiorem regalium gestationem, quae partium jura per hoc regale decretum illsesa et illibata permanere Maiestas Regia decernit, declarat ac pronuntiat.




Přihlásit/registrovat se do ISP