189. Ferdinandus I promittit, se velie observare et protegere compactata cum concilio Basiliensi et cetera jura ac privilegia regni Bohemiae et marchionatus Moravice.

dd. 15. Dec. 1526 Vindobonae. Conceptum in archivo c. r. ministerii pro rebus internis Vindobonae.

(Lectorem attentum facimus ad diversitatem diei, qui in latino concepto et in copia coaetanea bohemica ascribebatur. Dies in behemica copia recta ascriptus, uti patet ex tomo III p. 155 literarum niajestalium asservato in archivo e. r. locumtenentiae bohemiae. Opinio nostra est, literas has 15. Decembris 1526 confectas sed non prius quam 4. Maji 1528 statibus Bohemiae exhibitas fuisse.)

Nos Ferdinandus dei gratia Bohemiae rex etc. Notum facimus tenore prsesentium universis, quod promisimus compactata inter sacrum consilium Basiliense et inclytum regnum Bohemiae ac marchionatum Moraviae facta, quod rursum ad suum vigorem pervenirent et deducerentur atque cum effectu obseruarentur, et hoc inscribere debemus juxta omnes inscriptiones praedecessorum nostrorum regum Bohemiae et observare, ac ad finem perducere. Quod si aliquis contra hoc esse vellet et regno Bohemiae ac marchionatui Moraviae illud infringere, debemus illos in eo protegere et contra unde quemque defendere atque cum summo potifice illud tractare, ut Bohemis et Moravis illa cum effectu essent confirmata. Item promisimus, ut tavis archiepiscopus ad ecclesiam Pragensem daretur, qui Bohemos et Moravos tam spirituales quam seculares in omnibus rebus, prout illa in se continent compactata et etiam juxta inscriptiones et assecurationes imperatoris Sigismundi bonae memoriae ac aliorum regum Bohemiae vsque ad inscriptiones regis Wladislai, conservaret et teneret et talis archiepiscopus ut cito impetraretur, confirmaretur et conservaretur. Item promisimus, regnum Bohemiae, omnes barones, militares, civitates Pragenses ac alias civitates et omnem illius regni communitatem juxta jura, ordinationes, priuilegia, libertates, immunitates et donationes regni et omnes alias antiquas obseruatas bonas consuetudines et singulariter divae memoriae regis Ottocari, regis Johannis, imperatoris Caroli, regis Wenceslai, imperatoris Sigismundi, regis Alberti, regis Ladislai, regis Georgii, regis Wladislai omnes inscriptiones datas et usque ad eius obitum emanatas tenere, observare et cum effectu protegere citra inpedimentum et contradictionem quorumcumque. Item promisimus castrum Karlsteinense, coronam et qualiacunque clenodia regni et etiam tabulas ac priuilegia regni nemini citra voluntatem et consilium militarium regni Bohemige ac ciuitatum Pragensium, prout in eo negotio ad unum quemque pertinet committere, et concredere. Item promisimus, quam primum gubernamen effectuale praefati regni Bohemiae in nos susciperemus, quod observare debemus ritus et consuetudines antiquas regni Bohemiae. Item promisimus, neminem alienigenarum tam spirituálním quam secularium ad officia regni, curiae, civitatum vel spiritualium quam Bohemos perficere, neque illis castra aut civitates concredere et eis illa committere, qaue etiam cum consilio facere debemus, et etiam vt in circum adiacentibus ac ad regnum Bohemiae pertinentibus provinciis quod ita obseruaretur, prout illud tempore imperatoris Caroli et aliorum regum predecessorum nostrorum observatum fuit. Item promisimus, quod nullas provincias, ducatus, civitates, castra, arces omagiales ac alia quaecunque bona regno Bohemiae pertinentia a corona abstrahere aut alienare aliquo pacto aut aliqua dote debemus. Verum si quid a corona Bohemiae abstractum aut alienatum, hoc debemus rursum coronae annectere et adiungere. Item promisimus, monetám bohemicam mulo pacto alleviare vel leviorem cudere sine consensu totius regni, sed ita se juxta immunitates privilegia regni Bohemiae ac prout jus est obseruare. Item promisimus, quicquid imperatores, reges Bohemiae praedecessores nostri ordinibus, singularibus personis aut personae... in bonis regni seu spiritualibus vel feudalibus dederunt et inscripserunt, quod illud tenere et ex integro conseruare debemus et hoc quicquid non esset contra gratias et donationes, quas rex Wladislaus omnibus ordinibus istius regni contulit. Item promisimus vnumquemque ordinem et statum singillatim circa ipsorum jura, ordinationes, priuilegia, libertates, immunitates consuetudines et donationes, qaue ad, unumquemque ordinem pertinent, conseruare. Harum testimonio literarum sigilli nostri, quo tamquam archidux Austriae hactenus usi sumus, appensione munitare.

Datum in civitate nostra Vienna, die decima quinta mensis Decembris MDXXVI, regni vero nostri anno primo.




Přihlásit/registrovat se do ISP