207. Ferdinandus I rex domino de Fernstem scribit, se finem dietae nuper in Bohemia celebratae aegre ferre, admonet ipsum, ut res regias et regni fideliter procuret, et significat reditum suum.

dd. 16. Apr. 1529. Conc. in arch. c. r. ministerii pro rebus internis Vindobonae IV. H, 8.

Pernstain.

Magnifice fidelis dilecte! Aliatae sunt ad nos literae tuae die xvi Calend. Aprilis, quibus clementi animo intelleximus, quae de successu dietae nuper in regno isto nostro celebratae scripsisti. Dolemus equidem hanc alio ordine et fine terminari non potuisse, hisque animorum motibus impeditami et divisam esse. Nam quod nobis laudi non modicae merito tribuere possumus, nihil est, quod nos peraeque moveat ac discordia, cujus ubique loco et inter subditos maxime nostros concordiam et pacem seri et conaervali cuperemus. Quales autem quorundem affectus in eodem conventu auditi et cogniti fuerunt, quo denique studio nobis illi se deditos esse et favere asseveraverint, nostrum non est judicare, apud nos enim non idem personarum respectus haberi debet, qui animorum, quos juxta tuam quoque opinionem probare solemus, sed ex operibus uniuscujusque luculentius hoc nobis innotescet, quae bona et fidelia ab omnibus in universum et indiscriminatim exoptamus et expectamus. Quare cum te quoque nobis fidelem esse cognoverimus et in posterum te talem fore nihil addubitemus, te ideo gratiose requirimus, ut in... cepto tuo in nos officio et studio perseveres, resque nostras et regni istius nostri pro bono pacis et incolumitatis incolarum ejusdem non uti partialis, sed ut bonus subditus et servitor noster procurare, promovere et adjuvare studeas, adeo quod et nostrae de te expectationi tuaeque in nos fidelitati satis facias, sicut te quoque indubie facturum esse confidimus. Ceterum grata nobis fuere cetera quoque, de quibus nos circa observationem jurium et privilegiorum regni nostri praedicti admonuisti, eorumque sumus atque erimus semper memores, nee aliud magis attendimus, quam illa in suo robore et firmitate conaervare, prout et nostri etiam officii esse agnoseimus et prona id alioqui voluntate facturi eramus. De reditu nostro te nihil latere volumus, nempe quod absoluta hac imperiali dieta, cujus finis instai, eidem regno appropinquare velimus, si illud intrare nequeamus, nihilominus tarnen ea sedulo tractabimus et ordinabimus vel in regno vel prope istud vel alibi constituti, quae in beneficium et utilitatem ejusdem et fidelium subditorum nostrorum cedere cognoverimus, quod certo tibi ceterisque persuasum esse volebamus.

Datum Spirae 16. Aprilis 1529.




Přihlásit/registrovat se do ISP