217. Responsio Ferdinand I ad questionem omnium statuum corona Bohemiae.
Copia in arch. c. r. ministerii pro rebus internis Vindobonae, IV. H. 3.
Viri legati hujus regni nostri statuumque etc. Putabamus vos omneš vel eos saltem, qui in Suama civitate primi hujus dietae sollicitares fuere, ut et ejusdem dietae boni ac felicis exitus auetores existeretis pro bono principio tuicionis hujus regni, statuumque ac vestrum omnium.
Modo autem dum inter vos tot dies traetando tempus consumpsissetis, nil aliud actum esse videmus, nisi questionem quandam, nostro judicio panini necessariam.
Nescimus an deceat, nostrum vestrunique commodum sit, quid subsidii certum novimus. quidque auxilii speremus, ita notum ac in publicum reddamus.
Nani eisdem armis, nisi defectus in vobis foret, quibus hoc regnum statusque nostros tueri et hostes in eorum agris ad agendám vindictam aggredì conabimur.
Dubitetis ne, nos dominum ac fratrem nostrum caesarem romanum frustratone per oratores nostros ac varias litteras eo movisse, ut citra mare oceanum ad nane Europam ad nos applicueret et pacem generálem in christianitate concluderet, nisi pro tuicione principaliter regnorum statuumque nostrorum.
Nolite in me spem tam febilem ac imbecillem tamque exiguam confidentiam habere, ut dum hostem querere tandem, ut me ipsum vestrasque personas seducere velim.
Vos aestimatis, ne si caesar romanus per septennium arma movit tot millibus equitum peditumque in Italia adversus Gallos, Venetos ac reliquos potentates christianitatis et absque auxilio imperii romani per divinam clementiam victor existens.
An ne idem ille csesar romanus cum potentia imperii romani longe validiori exercitu nobis adversus hostes Christiani nominis subveniat ac mi(ni)me quiescendo, ut modo laborat, donec reliquos reges ac potentates in hoc bellum ab altera parte arma moveant, alliceat.
Sunt forsan aliqui, qui ut aut pacem aut saltem inducias cum hostibus tractaremus, affectantur; nullam tamen perfectam rationem prae manibus habent, ut hoc cum utilitate, honore, ac regni statuumque securitate fieri possit.
Qui et frustratone hoc idem optant atque laborant, dum nullam pacem aut inducias nec hostes optent, sed animi hostium tanto magis ad bellum aueti, quanto magis intelligent, nos tamquam timidos ac fere desperatos turpem pacem aut inducias quaerere.
Minime etiam dubitandum, si et nunquam regnum Hungariae aggressi ac armata manu recuperassemus, ut ideo de Turco fuissemus securiores aut modo tutiores essemus; immo minus tuti, dum jam diu deliberavit omnem christianitatem, si poterit, subigere velie.
Et ideo minime necessarium, hoc modo in publicum a nobis quaerendum esse censemus, sed potius ut expergiscimini ad nostram vestramque rempublicam capescendam valida armata manu nobis subsidia praestetis.
Et huic insigni negotio bonum initium tamquam igni primiores tribuetis, ut et vos vestigia majorům vestrorum imitando ac hostium agros potius pro pabulo equorum, quam hostes vestros agros destruant exspectetis, uti possimus (sic).