78. Responsum electoris Saxoniae Joannis Friderici ad literas statuum Bohemiae die 6. Aprilis ipsi missas 1547.

1547, 11. Aprilis. - Conceptum parum darum archivii ducalis Wimariensis. Reg. J. Fol. 60-76.

Joannes Fridericus. S. Nobiles, generosi, strenui atque egregii viri, nobis singulariter dilecti. Responsum Vestrum die Mercurii post dominicam Palmárům vel VI. die Mensis Aprilis datum heri vesperi accepimus ac legimus, nec aliud inde perspicere potuimus, quam quod omni benivolentia nobis adjuncti sitis, et quod non solum quasi jam tum pacta hereditaria renovata confirmataque essent, vos gerere velitis erga nos nostrosque subditos, sed etiam pro summa vestra virili parte Christo adjuvante nos deserere non cogitetis neque velitis, pro qua vestra pollicitatione et officii ob-latione vobis quas possumus gratias habemus. Et hoc vobis vicissim persuasimi de nobis esse volu-mus, quod quicquid a Deo optimo maximo nobis virium est concessum, vobiscum conferre atque etiam in periculum adducere parati simus, Deique auxilio et innocentia harum impositionum, quarum per Csesarem regemque utrinque insimulamur, freti, de qua etiam haud immerito jactari possumus, non dubitamus, ubi vires nostras contulerimus atque alter alterum ea qua decet fide juverit, prout ex significatione litterarum vestrarum minime de vobis dubitamus, Deum sua praesentia et auxilio nos non deserturum. (??)

Quamvis autem hoc maximi emolumenti fore credimus, ut, si ab utraque parte certae personae lectae, in unum ad hoc deputatum locum venissent, et de hoc ipso negotio inter se contulissent, et con-clusissent quia autem hoc ex causis adductis hoc tempore non est commodum fieri, nos etiam pollicitationi vestrarum litterarum acquiescimus, ita et una pars aliam auxilio, consilio et missis copiis bellicis non deserat, et ut de confoederationibus haereditariis utrinque ita sentiamus nosque invicem ita geramus, quasi jam tum hae ipsae renovatae conflrmataquae sint. Nos etiam ratione hujus conventionis nostris capitaneis et militaribus consiliariis, qui hoc tempore in Valle Joachimica partem copiarum nostrarum tenent, scripsimus ac demandavimus, si contingeret caesarem, regem, suosque adhaerentes aciem ad vos dirigere, aut irruptionem conari, ut nostras illas copias cum vestris conjungant et vobis presto sint, illudque nobis significent, ubi et nos reliquis nostris copiis, si hostis omnem vim belli in vos dirigerei non ob stante, quod etiam in nostris terris hostis pluribus in locis civitates praesidiis firma-verit, qui crebris eruptionibus nostris subditis mala minantur, vobis non deerimus, ita ut Deo auxiliante alter ab altero divelli nequeat. Si quidem vero hac ipsa hora ex castris hostium litterae die Veneris Egrae scriptae una cum nuncio interceptae nobis sunt oblatae, et nos ex aliis quibusdam certis relationibus deprehenderimus ac certificati simus, hostem omnem suum exercitum in nostras regi-ones velie ducere, quod si fieri contingeret, speramus citra vestram molestiam easdem nostras copias ad nos revocare liberum nobis fore, vosque subsidio vestro nobis non defuturos, quin omnes vestras vires cum nostris quam citissime et absque omni mora collaturi et hanc vicissitudinem erga nos observa-turi sitis, qualem in Ms nostris litteris vobis offerimus. Vanum enim hunc esse rumorem ex nostris speculatoribus certisque nunciis deprehendimus, quod ullae copiae ex Bavaria procedant, a quibus vobis, regnoque Bohemiae periculum immineat, quin potius omnibus Ulis militibus designatus est locus Egra civitas, ubi etiam plerique jam turn convenere. Insuper etiam si quos domi haberetis hostes, jam turn ad resistendum illis sat superque instructi estis, adeo ut et nobis, si res postu-laret, valida manu adesse et ad reprimendam vim hostium opitulari possetis, quod et de vobis si necessitas requiret, ita certo policebimur. Quod autem superioribus diebus ad regiam Mtem. litteras dederitis, quibus suam Mtem., ut se interponere dignaretur inter caesarem et nos, obtestati estis, ita ut pia pace confecta ab effusione Christiani sanguinis deinceps temperaretur, hoc vestrum officium gratiose agnoscimus. Nec vos celare volumus, quod hactenus nihil aliud quaesivi [mus], quam ut si fieri posset, pax et concordia firmaretur, quam etiam si salva conscientia et salvo honoře contingere adhuc amplecti in votis habemus, prout ad assequendam eam varias et multas honestas ac aequas conditiones in medium protulimus, quod et in posterům in nobis non desiderabitur. Et si talis nobis Deo dante concederetur pax, nos etiam vestri rationem habituros nec vos praeterituros persvasum vobis esse debet, et quod vos idem facturi sitis minime dubitamus. Illud quoque hilari animo per-cepimus, quod a statibus marchionatus Moraviae, ducatus Silesiae ac marchionatus Superioris et Infe-rioris Lusatiae festinam opem petieritis, nec dubitamus, quin vobis auxiliaribus copiis et consiliis sint adfuturi, prout etiam praeteritis proximis diebus ad vos scripsimus, atque amice et gratiose petivimus, ne se a vobis segregant. Quicquid nobis eveniet responsi, hoc vos non celabimus, illud quoque vicissim flagitantes, ut et nos de responso, quod vobis obtinget, certiores faciatis. Haec vobis pro singulari nostra erga vos benevolenti^ significanda esse duximus et responsum vestrum quam primům ad haec omnia petimus, ac vobis studium nostrum probari optamus. Bene valete. Date Misnae die Lunae Peschatis anno salutis MDXLVII.

Generosis etc. viris, personis a statibus regni Bohemiae tempore hoc periculoso electis etc. senatui, populo veteris, novae et minoris civitatum Pragensium oc nobis singulariter dilectis.

Generosis etc. viris, comitibus, baronibus, senatui, populoque veteris et novae urbis Pragae, ceterisque civitatibus ac statibus regni Bohemiae nuper Pragae singulari quodam faedere conciliatis, nobis singulariter dilectis.




Přihlásit/registrovat se do ISP