219. Johannes Mistopolus administrator consistorii sub utraque annuntiat omnibus decanis Bohemiae regem Ferdinandum conventum statuum sub utraque convocare decrevisse et injungit eis, ut assumto uno vel altero parodio die Mercurii ipsis feriis S. Barbarae in arce Pragensi compareant.

dd. PRAGAE, 13 Nov. 1549. - MS. bibl. Univ. Pragensis.

Nos praesbyter Johannes Mistopolus administrator, magister et praesbyteri consistorii archiepiscopatus Pragensis sub utraque specie communicantium venerabilibus ac devotis in Christo praesbyteris, decanis et parochis omnibus dioecesis Pragensis et Litomisolensis eucharistiam sub duabus speciebus secundum institutům Christi fideli populo distribuentibus gratiam et pacem a Deo patre per Jesum Christum dominům et servatorem nostrum precamur. Non vos lateat, quod S. R. M. dominus noster clementissimus literas mandatorias per omnes districtus regni Bojemiae ad status sub utraque specie corpus et sanguinem Jesu Christi communicantes mittere dignata est, quibus eos de seriis et necessariis negotiis certiores reddit, propter quae conventum nostrae partis sub utraque necesse fieri decernit.

Omnibus igitur et singulis ordinibus committendo mandare dignatur, ut die Mercurii ipsis feriis s. Barbarae summo mane hora 15. coram R. M. in atrio arcis Pragensis et aula regia compareant atque ipsius M. R. M. voluntatem cognoscant, quibus de causis parte sub utraque praefatam synodům et congressum indicere et permittere dignetur. De hac autem re S. R. M. officio nostro committere ac mandare dignata est, quo nos quoque scriptis de voluntate ac mandato S. R. M. certiores redderemus, quippe ut unusquisque decanus personaliter assumpto secum uno atque altero parocho ipso die supra nominato in arcem Pragensem hora deputata veniat ac ibi compareat. Non dubitamus, quin id tanquam obedientes S. K. M. domino suo clementissimo sitis praestituri atque inxta haec scripta comparituri. Valete.

Datae Pragae sub sigillo vicariatus archiepiscopatus Pragensis die Mercurii feriis s. Bricci anno virginis partus 1549.




Přihlásit/registrovat se do ISP