361. Arcibiskup Pražský Zbyněk prosí kardinála de Camerino, aby spolu s kardinálem Paravicinim podal a vysvětlil papeži spisy jím zaslané; podává zprávu o snahách svých v příčině přeměny kláštera Augustiniána v Kladsku na kollej Jesuitskou a založení kolleje šlechtické v Praze, jež má čeliti vlivu nekatolických škol.

V PRAZE. 1597, 8. září. - Konc. v arch. arcib. Pražsk. Societas Jesu fasc. I.

[Illustrissimo cardinali de Camerino]. Illustrissime et reverendissime domine, domine colendissime. Iq proxiinis litteris, quas ab illustrissima et reverendissima Dominatione Vestra solitae erga me beuevolentiae plenas accepi, etsi quidem omnia mihi fuere cognitu gratissima, illud tarnen inprimis multum me recrea vit, quod sibi nihil antiquius fuisse significet, quam ut una cum illustrissimo et reverendissimo domino meo colendissimo, domino cardinali Para vicino, sanctissimo domino nostro literas meas cum aliis quibusdam scriptis a me transmissis redderet eaque nomine meo expo-neret, quae res et ipsius erga me benignitas postulabat. Id quia tam benevoli et tam evidenti cum significatione pristini erga me favoris sui illustrissima et reverendissima Dominatio Vestra praestitit, quas possum, eidem gratias ago. Quod verode insita in horum animis de me opinione scribit, co-nabor equidem omni cum deligentia, quoad divina bonitas imbecillitati meae vires subministrabit, ut eam sustinere possim, idque ut faciam, a me et officii mei ratio et propagandae religionis catholicae-studium et salutis animarum cura piane requirunt. Ac proinde apud Sacram Caesaream Majestátem Glacense negocium hactenus urgere non destiti, donec Suae Majestatis clementissimum consensum ratione possessionis monasterii ibidem patribus tradendae impetrarem, hisque diebus praeteritis Sua Majestas se benignissime resolvit et dignata est, ut patres illuc per certos commissarios quam pri-mum introducantur. Si quid adhuc supererit difficultatis, illud etiam superare adnitemur, quo colle-gium illud tandem feliciter constitui possit. Hoc sibi illustrissima et reverendissima Dominatio Vestra de me persuadere ac Sanctitati etiam Suae polliceli velit; spero quoque hunc praesentem illustrissimum dominům nunciům, qui huc est venturus, studia mea et susceptos pro hujus ecclesiae mihi commissae atque omnium mearum incolumitate potissimum in religione catholica propaganda labores meos probaturum esse.

Quid etiam ratione collega nobilumi hic erigendi, de quo antehac illustrissimae Domiuationi Vestrae innotuisse arbitror, Suae Majestati Caesareae proposuerim, ex copia, quam domino Tenzonio transmisi, illustrissima Dominatio Vestra intelligere non gravabitur.

Et quidem, si quid aliud hoc certe unicum medium videtur fore efficax ad subvertendas in hoc regno haereticorum scholas et amplificandam religionem catholicam, quae nunc ab iis nobilibus, qui olim cum studiis literarum haereses insuxerunt, multum oppugnatur. Sacra vero Caesarea Majestas hoc meum ratione huius collega erigendi institutům clementer visa est approbare, tantum de sumptibus pro eodem deputandis nunc deliberatur. Itaque hunc existimare potest illustrissima et reverendissima Dominatio Vestra, me in iis, quae officium meum concernunt, invigilare, ut nihil cordi fuerit hactenus nec posthac etiam erit, quam ut gloriae Dei et saluti animarum modis omnibus pro-spiciatur. Nunc autem multo niagis, postquam etiam illustrissima et reverendissima D. Vestra sic me voluit obtestare, daturus sum operám, ut ad sanctissimum dominům nostrum nil aliud referri possit, quam me muneris mei non immemorem esse. His obsequia mea illustrissimae et reverendissimae Dominationi Vestrae studiose deferro ipsique diuturnam incolumitatem precor a Domino. Datum Pragae, 8. Septembris anuo 1597.




Přihlásit/registrovat se do ISP