92. Arcibiskup pražský zprávu dává Cinthiovi Aldobrandinimu, kardinálu sv. Jiří v Římě, o nebezpečí hrozícím víře katolické v Čechách, o slabé horlivosti vznešených stavů pro ni, o nařízeném vypovězení kapucínů z Prahy; také prý jemu samému bylo poručeno, aby s Prahy se vystěhoval.
V PRAZE, 13. listopadu 1600. — Souč. opis v arcibisk. arch. v Praze. Emanata 1600—1620.
Illustrissime ac reverendissime domine, domine colendissime! Cum non solum a me officium archiepiscopale et vocatio mea exigat, sanctissimo domino papae, tanquam ecclesiae capiti, et penes quem catolicat: teligionis et status universalis christianitatis summa consistit, ea, quae ad conservatio-nem ejusdem religionis pertinent, deferre atque confidentius praemonere, verum etiam exordium ali-quale rerum in hoc regno christianae et catholicae religioni periculosissiniarum id postulare videatur, facere non potui, quin has ad illustrissimam et reverendissimam Dominationem Vestram literas darem. Video enini jam nec meam sedulitatem subsistere aut proficere, nec etiam domini uuncii apostolici authoritatem haereticorum macbinationibus, magistratus vero assentationibus satis resistere posse, ut saltem ipse summuš pontifex his malis imminentibus succurrere valeat. Sunt enim eae res praetactae in tam periculoso statu, ut vix dici aut credi possit, siquidem et capucini hinc discedere jubentur et mox secuturum metuimus, ne populus haereticus alios religiosos ex hac civitate aut expellat aut, quod Deus avertat, ipsos trucidet. De me, qui iam semel sum iussus discedere, nihil conqueror, paratus enim sum, quacunque hora Domino Deo placuerit, pro grege mihi commisso sanguinem profundere. Nihil itaque mihi aliud solatii restai, nisi ut Sua Sanctitas in his malis, quae nunc pullulant et brevi in immensum excrescere possent, opportuna remedia et salutarla consilia, quid hac, quam metuimus, calamitate imminente plus facere oporteat, nobis clementissime et benignissime im-pertiri velit. Proceres enim huius regni, quamvis catholici, aliqui non tamen ilio zelo praediti sunt, quem ratio praesentis temporis exposcit, et nihil ad se pertinere rem arbitrantur, sed quadi sopore quodam oppressi haec agi patiuntur. De secretioribus consiliariis nihil dixero, quorum duo praecipua quasi lumina discesserunt, et sic maximis in angustiis versamur. Rogo itaque Vestram illustrissimam et reverendissimam Dominationem, velit pro sua erga me benignitate Suae Sanctitati me commendare et hanc meam fidelem relationem status moderni in hoc regno exponere, meque suo responso benig-nissimo quantocius dignari. Cui me iterum devote commendo et paratissima obsequia deferens inco-lumitatem et omnem felicitatem a Domino precor. Pragae 13. Novembris anno 1600.