293.

[V Praze], 5. března 1611.



Ve sněmu čteny listy určené kurfirstům o nevině stavů a zodpovědnosti Pasovských za události, dále čten list omluvný kurfirsta Saského stavům a odpověď stavů; vyslýcháni zajatci a čteny listy u nich nalezené; vojáci stavovští zpustošili dům Plateisův a Libeň u Prahy.

Zápis Mikuláše Trolla Hagiochorana v knize akt děkanských koleje Všech svatých v Praze, v zems. archivu v Praze: Oeconomica 62 B 8, fol. 181-182, vyd. v Rieggers Archiv 1. c.

5. Martii lectae šunt literae, quae ad electores imperii mittendae erant, [Srovn. č. 296.] quibus se status excusant, quod falso de ipsis erimen rebellionis spargatur, cum nunquam, Deum et conscientiam suam obtestando, tale erimen in mentem illis venerit, sed in causa esse militem Passoviensem, quod status fuerint militem coacti conseribere, qui totam Bohemiam ferro et igne depopulat, Minorem urbem Pragensem dolose et fraudulenter non solum redigat, sed iam in potestatem suam redegit. Atque in eis literis totum id comprehensum fuit, quod per omneš istos dies a milite Passoviensi, ut in Bohemiam venit, gestům fuit. Praeterea literae erant aliae lectae, quae recessus vocantur, ab electore Saxoniae ad status datae per dominům dominům Carolum de Wartemberg; [Viz Č. 194.] ille enim eo ablegatus fuit, ut auxiliatrices copias ab eodem peteret. Excusat se itaque elector, se non satis intelligere, contrane imperatorem an contra alium quempiam eiusmodi copias status expetant. Ad eum recessum est responsum aliis literis ad eum datis; non contra imperatorem, sed contra ineursum militis Pasoviensis, qui quo modo se hisce diebus Pragae contra ius et náturám gesserit, ex literis evictionis, quas ei transmittunt, electorem cogniturum. [Viz č. 296.]

Eadem die captivi e milite Pasoviensi examinantur, literae interceptae leguntur et earum summa extrahitur. [Vztahuje se na zajeti a vyšetřováni Tengnaglovo.]

Item circa horám 22. [T. j. o půl čtvrté odpoledne.] milites nostratium, dum petitům cerevisiam in domům Plateis alias Holecz ad aedem divo Martino sacram [Kostel sv. Martina ve zdi mezi Ferdinandovou třídou a Uhelným trhem.] petitům abeunt, e domo ab eius filio Plateis non solum excluduntur, sed etiam stricto gladio insequuntur. Talern iniuriam passi, alios convocant, in domum irruunt, eam effringunt, exspoliant et multa damna inferunt, [Srovn., jak tuto episodu líčí Skála, Historie Česká I, Syn Jana Plateisa, sekretáře české kanceláře, kanovník Jan, s okna postřelil prý jednoho vojáka a tím zavinil bouři.] et nisi dominus de Wchinicz cum aliis baronibus et equitibus intervenisset, tota illa domus sine omni dubio in nihilum redacta fuisset, sed ipsius ope servata et miles pacatus est. Eadem quoque die arx dieta Libeň, non procul distans Praga, tota expugnata et spoliata est a nostro milite, pabulum sibi et equis quaeritante.




Přihlásit/registrovat se do ISP