391. Jiří starší Popel z Lobkovic zakládá v Chomutově kollej jesuitskou s akademií, i věnuje témuže účelu důchody z některých měst a vesnic, kteréž obnášely ročně 2000 kop 3 groše a 2 denary.

[Císař Rudolf II. stvrdil nadací takovou dne 25. ledna 1592.]

V CHOMUTOVĚ. 1591 [25. prosince]. - Desky zemské, kvatern trhový fialový č. 2, fol. G. 11.

In nomine Domini Amen. Ego Georgius Popelins baro de Lobkowicz, dominus in Chomutau, Ličzkau, Mielnik et Libochovicz, invictissimi Ronanorum imperatoris ac Bohemiae regis Rudolphi Secundi consiliarius, camerarius, nec non supremus Regni Bohemiae praefectus.

Universis notum facio tenore praesentium, nie longo temporis intervallo diu multumque cogitasse atque in votis habuisse varios modos et rationes, quibus religioni catholicae, potissimum vero mearum ditionum incommodis hac calamitosa tempestate salutare et consentaneum Subsidium afferre possem, maxime cum aperte non sirre ingenti dolore communem religionis orthodoxae statum infinitis haeresum opinionibus tanquam furüs et procellis jactari atque propemodum a fundamentis everti viderem. Et quoniam inter malorum remedia, quae a Deo hominibus inspirantur ad tuendam propagandamque religionem, alia alüs judicantur validiora, ea et summa et Optima censui, quae cum Dei Optimi Maximi honorem et gloriam mirifice amplificant et extollunt, tum homines ipsos Deo suo intime conjungunt atque ut salute animarum securius solidiusque perfruantur, impellunt, Haeresis autem et corrupti mores quandoquidem pestes ejusmodi sunt, quae honorem cultumque divinae bonitati alioquin debitum ejusdem et naturae humanae hosti attribuunt hominesque a Deo suo creatore plane avertunt et separant, omnino necessarium arbitratus sum, ea praesidia conquirere, quae tantam perniciem avertere et populum meae ditionis Deo suo summo regi conciliare et conjungere possint. Cum autem in clericis seu patribus Societatis Jesu singularia eaque valida subsidia esse a Deo constituta, quibus tam inveteratis christianae reipublicae morbis subveniri possit, animadvertam, utpote qui ubivis terrarum sua et eruditione et pietate populos quam plurimos per devias opinionum et vitiorum salebras errantes ad veritatis lumen et virtutum splendorem non minus laboriose quam salubriter reducant, in eam spem certo veni, per eorundem sinceram in religione romana catholica doctrinam et vitae integritatem eos non solum, qui mihi subjecti sunt, sed etiam alios plurimos in ditiones meas adventantes ad pristinum salutis ponum revocandos: quod equidem bene sperare et plane sentire me faciunt, non solum singulares eorundem reverendorum patrum in Europa cum summo fructu suscepti labores, sed etiam in caeteris orbis partibus apud barbaras et immanes gentes remotissimis et innumeris populis per eosdem divinae crucis cum religionis christianae augmento illatum vexillum.

Quapropten almae Societati Jesu ad laudem et gloriam Dei omnipotentis, honorem Deiparae Virginis tariae omniumque civium coelestium et ecclesiae catholicae propagationem, populi mihi a Deo commissi meamque salutem, juventutis domesticae et externae in doctrina et pietate institutionem domicilium seu collegium una cum templo, scholis, domo pauperum et redditibus erigere, fundare et dotare animo deliberato et consilio maturo decrevi et statui, quod hisce litteris ex re ipsa de facto erigo et fundo et in perpetuum doto, quo dicta Societas secundum suas constitutiones et pium institutum libere sine ulla alia, praeter ejusdem instituti consuetudinem, obligatione et impedimento possit in templo et in gymnasii scholis, etiam alibi in meis ditionibus, si libuerit, et ad populum conciones habere et in juventutem bonis moribus et literis ad gloriam Dei et animarum salutem informare.

Quod ut pro instituto ejusdem Societatis conmodo fiat, locum in civitate mea Chomutoviensi idoneum delegi et assignavi, deputans eis pro fabrica et aedificio domus speciatim istas: Domum Joannis Celtpergeri a Celtperg, domum viduae nomine Annae Volfrangin eidem contiguam ac in foro angularem; domum Joannis Pergner, dictae viduae domui contiguam, domum Valentini Schmid itidem Pergnero contiguam ac domum Schrol ei adhaerentem, quae singulae sese usque ad ipsa ferme moenia ab ipsa platea et foro exporrigunt; domum item Casparis Koch inter hanc ultimo nominatam atque ipsa moenia sitam, ac domum Philippi Schindler moenibus adhaerentem, denique ultra eas omnia ea spatia, qnae inter jam dictas domos ac moenia constituta sunt, cum ipsis moenibus ac fossis, quin et vallo sive aggere ultra eas usque ad rivum sive torrentem extento, sic ut tota pars moeniorum cum fossa civitatis et vallo sive aggere ac turri media vigilum, quae sub mola sita est, ab angulo occidentali turris carceris usque ad propugnaculum angulare civitatis inclusive, quod ponti lapideo ac praedio Kutlow nuncupato oppositum est, in Societatis dictae jus, dominium ac possessionem perpetuo cedat.

Quin etiam his literis in perpetuum cautum volo, ne rivus, qui intra moenia ad molas deductus per collegium decurrit, possit unquam alio derivari aut deduci ad collegii damnum et manifestum incommodum, quem equidem rivum liberum esse debere ipsis patribus pronuncio ab omni pensione sive exactione civitati vel cuipiam alteri solvenda, etiam quando ripae reparandae vel reficiendae judicarentur, quod etiam de aquae ductu ad domum Joannis Celtperger intellectum esse volo, ne unquam sine Societatis assensu alio abduci et derivari possit.

Et quoniam domus praefatae, quas collegio assigno, secundum civitatis leges et consuetudinem coquendi cervisiam potestatem habuerunt, idem jus plane penes collegium remanere volo, ut ad suum commodum. eadem et Iibertate et potestate sive jure cervisiam coquendi Patres filuantur quod ea in re extensum jus cum libertate sine ulla nova pensione volo. Concedo insuper atque harum vigore permitto dictae Societati, ut non solum in veteribus, sed etiam novis moenibus aedificia ad usus collegii necessaria vel etiam fenestras captandi luminis causa construere et aedificare sine ullius impedimento possint et valeant.

Atque in eo spatio, quod domus illae supra nominatae moeniaque duplicia a turri carceis ad usque propugnaculum et locus inter domos et moenia complectuntur, decem scholas una cum auditorio sive gymnasii aula et cubicula aliaque domicilia convenientia cum domo pauperum, ad rationem perfecti magnique collegii commoda, solide et firmiter erigo. Spatium vero, quod inter moenia extima civitatis ac nova ad rivum usque per latitudinem et a turri carceris usque ad propugnaculum inclusive per longitudinem est, ad hortum domesticum ordinandum aódificiumque praefatae domus pauperum cum sua area usque ad turrim vigilum construendum secundum Patrum eorundem voluntatem libere destino atque pronunctio. Cui quidem domui pro alendis circiter centum studiosis pauperibus ordinarii annui census mille sexagenas misnenses peculiaribus super hoc literis factis attribuo atque perpetuo dono sic, ut eam summam rector collegii in eum numerum sive auctum sive restrictum pro ratione annonae utiliter impendat.

Quanquam et alium hortum extra civitatem sive suburbanum ad consuetas et honestas dictorum Patrum a studiis et piis exercitationibus relaxationes propediem providere paratus sim, quem pro dato eidem collegio et pro hic inscripto huic donationi esse volo et cupio haberi.

Templum vere parochiale interveniente sedis apostolicae authoritate ipsi collegio attribuo, cui etiam ejusque Patribus curam omnem, quae ad me peninet, in perpetuum asscribo et ad eosdem Patres defero, ita ut parochus, licet redditibus sibi assignatis libere fruatur et potiatur, tamen in reliquis omnibus a Patribus dependeat neque circa cultum divinum seu ceremonias templi quidquan inducat, quod non prius a Patribus approbatum sit, cujus erit animarum curam gerere, sacramenta baptismi, confessionis, eucharistiae, matrimonii et extremae unctionis ex officio administrare, sepulturas in coemiterio extra civitatem ita curare, ut nullum in templo sine rectoris vel ejus vices geyentis consensu et facultate sepelire possit, cantum et musicam campanarumque pulsum ita ordinare et disponere, ut ordinem sacrorum aliaque exercitia, quae Patres in suo templó habere pro suo instituto solent, interturbare non possint: Patres proinde in sacris dicendis et reliquo cultu divino libere suo templo fruentur atque in eo conciones ad populum doctrinamque christianam pro suo more habóbunt, confessiones audient atque sacramentum eucharistiae ex instituto suo religioso administrabunt. Ad idem autem templum arcis neae saccellum etiam liberaliter applico atque eisdem Patribus cum pleno jure illud in peyetuum dono. Templi autem ipsius parochialis sana tecta atque lumina tam cerae quam olei pro divino cultu consuetis expensis senatus, uti ante hac facere solebat, conservabit. (uod si certe major hominum frequentia accederet, ut eam templum parochiale commode capere non posset, liberaliter, aliud templum cum decenti ornatu ut exaedificetur vicinius ipsi collegio, operam dabo.

Ut vero conservationi pacis ac religionis catholicae in omnibus meae ditionis locis melius provisum sit, non solum hujus templi parochialis Chomutoviensis sacellique arcis scilicet templorum et ecclesiarum (sive illae parochiales sive filiales sint) omnium in omnibus ditionum mearum locis, sive extra ea, quascunque nunc habeo vel etiam deinceps habiturus sum, cunam omnem, quae ad me pertinet, vel etiam meos antecessores pertinuisse certo cognoscitur vel cognoscetur, in almam Societatem legitime confero, prout per institutum Societatis Re. Pat. Generalis Claudius Aquaviva vel ejus successores ej usmodi curam admiserint: quod totum ad tuendam firmius religionem catholicam et conservandam unionem populi mei in ditionibus meis fieri omnino desidero. Deinde vero ad sustentationem corporalem et pro aliis necessitatibus ex iis, quae mihi divina bonitas largita est, hanc annuorum censuum atqe pensionum provisionem ordino atque statuo.

Ex ipsa civitate Chomutovia quotannis septingentas viginti sexagenas septemque grossos et quatuor cum dimidio obolos, singulas sexagenas triginta albis grossis sive sexaginta parvis et quemlibet album grossum septem albis nummis sive qnatuordecim parvis obolis, parvum vero grossum septem parvis obolis numerando, cujus quidem summae medietatem unam trecentas sexaginta nimirum sexagenas tres grossos quinque obolos cum 3/4 ad festum d. Georgii aut quatuordecim dies post ut senatus Chomutoviensis a civibus collectam in ipso collegio Patribus Societatis numerare teneatur, tenore praesentium statuo, et alteram itidem medietatem ad festum d. Galli vel certe intra quatuordecim dies post citra omnem ulteriorem procrastinationem sive etiam cujuscunque inhibitionem, idque in bona currenti atque in hoc regno recepta moneta.

Eodem nodo omnes census pecuniarios ex aliis oppidis ac pagis infrascriptis ad cameram meam spectantes eidem collegio dono et attribuo, videlicet:

Ex civitate seu oppido Görckaw annuas trecentas duodecim sexagenas triginta tres grossos quatuor obolos.

Ex oppidulo Eydlitz annuas trecentas quadraginta duas sexagenas decem et octo grossos tres obolos.

Ex oppidulo Priesen annuas ducentas septem sexagenas quatuordecim grossos et quatuor obolos.

Ex pago Drauschkowicz annuas centum viginti sex sexagenas duodecim grossos.

Ex pago Pran annuas quinquaginta quatuor sexagenas viginti grossos unum obolum.

Ex pago Tschern annuas quadraginta novem sexagenas triginta novem grossos num obolum.

Ex pago Pritschapel annuas quadraginta unam sexagenas unum grossum.

Ex pago Nesablicz annuas triginta septem sexagenas triginta novem grossos.

Ex pago Utticz annuas viginti unam sexagenas decem et septem grossos duos obolos et mediun.

Ex pago Schössel annuas quadraginta et unam sexagenas tredecim grossos quatuor obolos.

Ex pago Pöschwicz annuas viginti septem sexagenas et quinque obolos.

Ex pago Khrima annuas duodecim sexagenas decem grossos quinque obolos.

Ex pago Türrmaul annuas septem sexagenas quindecim grossos et tres obolos.

Quae summae omnes in unum collectae cum summa ex civitate Chomutoviensi bis mille sexagenas tres grossos et duos obolos constituunt, quarum ut cujuslibet una medietas a senatibus oppidorum seu pagorum judicibus ad festum d. Georgii in ipso collegio vel certe intra quatuordecim dies post, et itidem altera medietas ad festum S. Galli pari modo ipsis Patribus numeretur in bona currenti noneta absque ulla contradictione, ordino atque statuo tenore praesentium.

Quos proventus stabiles ac perdurantes sic esse volo, ut nulli haeredum, posterorum aut successorum meorum dominiive Chomutoviensis possessori eos ulla ratione imminuere aut mutare lxceat citra benevolum ipsorum Patrum Societatis dicti mei collegii consensum; quin et hoc addo, ut, si casu contingeret ex supra nominatis censualibus aliquem vel aliquos infortunio sive ignis sive ex aere grandinis aut cujuspiam alterius eventus casu bonorum seu fivgum jacturam facere aut perpet, quam ob causam censum debitum non essent solvendo, ut tunc ejusmodi defectus ad requisitionem R. Patrum Societatis per quaestores seu officiales meos ac posterorum meorum ex officio camerae seu fisco dominii saepe nominati Chomutoviensis plene suppleatur, obligando tenore praesentium haeredes, posteros ac successores meos, ne vel in minimo huic meae voluntati et ordinationi sive donationi adversari vel etiam deesse praesumant.

Quod si vero secus quid accidere contingeret et reverendis Patribus juxta praescriptum census a nobis eisdem donati ab iis, a quibus numerandos statui, non persolverentur plene et de integro, tenore praesentium interveniente authoritate et approbatione regia tabulis regni constabilita potestatem habeant praefati collegii mei Patres accepto a tabulis regni camerario uno invadendi ac occupandi ipsam civitatem Chomutoviam cum omnibus adjacentibus oppidis, pagis ac villis, ex quibus illis census superius consignatus est nominatus, idque tam pro pane census quam pro toto, sicque invasis et occupatis locis uti, frui, potiri, gaudere, usum fructum, quicunque se obtulerit, inde recipere sine restitutione ulla, neque prius ad cessionem juris sic adepti teneantur, quoad census retenti, ob quos non solutos invasio facta est, plene et de integro cum impensis omnibus in omnem juridicum processum et camerarios factis usque ad ultimum quadrantem persoluti fuerint, idque toties quoties illis de pensione debita sive a censualibus sive a quaestoribus officii mei seu haeredum et successorum meorum non satisfieret. Et quoniam huic collegio meo quam optime provisum esse cupio, praemissa matura deliberatione hanc quoque gratiam concedo, ut liceat iis, qui in illo degent, Patribus dono acceptare, quicquid piorum testamento (ex meis subditis, qui libertate testandi donati sunt) tam in mobilibus quam immobilibus legatum seu a vivis donatum fuerit absque ullius contradictione et repugnantia.

Itidem permitto moderno ac futuris rectoribus, quicquid ad bonum collegii expedire judicaverint sive in agris, sive vineis, sive hortis, sive pratis seu praediis, ut id illis emere licitum sit, assentiente me, meis haeredibus sive successoribus ac posteris, nemine impediente vel adversante. Quae omnia empta, donata, legata sic praefato collebio annexa et incorporata esse Polo, ac si a me vel meis haeredibus et successoribus donata et attributa fuissent.

Quae quidem sic empta et donata, si censualia essent, ad arbitrium meum et haeredum meorum seu posterorum a censibus ut libera esse possint, tenore praesentium constituo. Illam vero annuam pensionm, censum perpetuum et stabilem bis mille sexagenarum sic collegio apropriatum et attributum volo, ut dicta Societas ea, quae ad gloriam Dei et animarum salutem sui officii secundum suum institutum sunt, interim penagat, donec Deo propitio et adjutore secundum id, quod animo deliberato decrevi, perfectum et absolutum collegium sive universitatem Societatis omnino, quem ad modum jam aedificiis facio, sic pensione et redditibus stabilivero et plene fundavero. Quod etiam ut pro universitate et pleno collegio invictissimus Romanorum imperator Rudolphus Secundus, dominus dominus clementissimus, junbus, privilegiis, libertatibus, praerogativis et gratiis et nomine omnibus, quibus omnes universitates Europae gaudent et potiuntur, confirmare dignaretur, sicque confirmatum in tabulas regni Suae Majestatis authoritate referri decerneret, omnino curavi.




Přihlásit/registrovat se do ISP