115. Zápis nejmenovaného o processu Ladislava z Lobkovic.

1592. — MS. souč. Adama Tessacia Brodského v knih. mus. král. Českého. I. G. 21.

Sacra Caesarea Maiestas ad dominicam Reminiscere anno etc. 93. regni Bohemiae comitia indixit. Ulis posteaquam ea, quae ad negocium Turcicum pertinuissent, publice proposita fuissent datumque tempus deliberandi ordinibus regni ad citationem Suae Maiestatis congregatis, dominus Ladislaus Popel à Lobkowicz in Sbiroh et in arce Brixia, Sac. Caes. Maiestatis consiliarius et supremus regni Bohemiae germanicorum feudorum capitaneus, habita consultatione cum aliquot tam status baronům quam equestris ordinis hominibus, conscripsit libellum ad ordinum regni Bohemiae supremos officiales cum subscriptione baronům et equestris status universitatis publice in hisce comitiis con-gregatae. Hic autem libellus comprehendebat V praeeipua capita:

I. Conquesti sunt coniurati socii in hocce libello, Sacram Maiestatem Caesaream regni Bohemiae privilegia, immunitates et libertates a potentissimis caesaribus atque invictissimis regibus contributas secundum promissum a morte Maximiliani imperatoris inter aliquot menses factum confirmare neglexisse, quod vergat in maximum incommodum tam publici quam privati regni huius status.

II. Suam Maiestatem post mortem illustrissimi domini Wilhelmi Rosenbergii, supremi burgravii Pragensis, alium ad hoc officium substituere intermisisse. Quoniam autem burgraviatus dignitas sit ex primariis regni muneribus atque adeo supremum a rege fastigium eidemque competat de mortuo rege interregni tempore arcem Pragensem modi persona existat, ad quam omneš ordines in negotiis et necessitatibus suis tamquam ad sacram anchoram fugiant: iccirco maiorem in modům petere sese, ut apud Suam Maiestatem intercedant sedulo, quo hoc subsellium, idque primo quoque tempore, idoneum, qui patriae utiliter servire queat, sessorem acquirat.

  1. Suam Maiestatem Caesaream interea temporis constituisse quendam, qui officium minoris burgravii administraret, quo iudicia pecuniaria, quorum exercendorum ius ille habet, praestitutis temporibus progrediuntur, sibi videri id a Sua Caes. Maiestate contra vetustam consuetudinem et omnia iura designatum esse. Proinde iis sese, quae iuridicis sententiis in quoslibet homines sanxisset vices gerens ille burgravii minoris, stare nec velie nec posse, quin imo illa repudiare omnia atque fjro micis, rebus minime valentibus habere.
  2. Quod attinet ad poenam criminis partitorum, quae in publicis comitiis sub Maximiliano caesare constituta sit, attingens amissionem non solum capitis, sed et honestatis atque omnium bonoruin. eam de communi consensu videri improbandam, itaque antiquari, abrogari et aboleri.

V. Quod ad inhibitionem monetarum, cum haec quoque citra publicum regni ordinum consensum sit decreta, hinc quoque in ulteriora tempora nihil esse debere roboris. Hoc Suam Maiestatem Caes. novo diplomate teneri publice promulgare.

Hune libellum Sebastianus Wrzesowecz a Wrzesowicz in Tauchowicz domino Hermano baroni a Rziczan in publicis regni comitiis obtulit, qui porro supremis officialibus ultro huncce porrexit. Itaque publice exauditus est ex editiori loco regiae quam vocant cathedrae. Interea baronům et nobilitatis communitas variis distrahebatur sententiis: plerique ad nullain veniendum esse deliberationem de iis, quae proponebat caesar, priusquam sibi satis fieret a Caesarea Maiestate, censebant, pauci primům ad postulata Suae Maiestatis respondendum esse, demum sua proponenda iudicabant. Ita animis dis-tractis autore, quem ad modum dicitur, domino Ladislao Popelio a Lobkowicz nihil fuit in comitiis de-cretum. Dilapsis omnibus Caesarea Maiestas rem tulit molestissime et tametsi, ne discederent, nisi re effectu mancipata promulgatisque comitiis, rigidissime imperaret, nihil proficiebat. Discessum est itaque re plane suspensa neque ullo modo definita. Caesarea Maiestas interea evulgat publicum scriptum, quo ad petitionem ordinum priorem promulgationem de moneta ex regno eliminanda duorum, quos vocant, crucigerum, atque alia prohibita revocai. Nihilo secius ornatus regii hypocausti, in quo iudicia exercentur et tribunál Suae Maiestatis, quemadmodum in comitiis fieri solet, relinquebatur ad menses plus minus duos. Demum, cum intelligeret Sua Maiestas animum regrediendi ad terminanda comitiorum aeta ordines non habere, novo diplimate ad mensis Julii 30. diem evocat atque omnes, ut concludant decreta comitiorum, adesse iubet. Priusquam istud decurreret tempus, aliud diploma edit, quo propter gravissimas oecupationes reipublicae ad hancce diem non posse terminari, quemadmodum ante hoc decretum fuisset, comitia, inculcat, proinde omnes emanere iubet, donec novo decreto evocentur. Mox citatur Sebestianus Wrzesowecz a Sua Maiestate Caesarea, ut criminis, quod ipsi intendetur, laesae Maiestatis iudicium subeat. Arguebatur autem reus huiusce libelli conscripti, regni officialibus supremis exhibiti, in vulgus sparsi, perinde seditionis excitatae, Suae Maiestatis auetoritatis diminutae; hisce modis ad poenam poscebatur. Ille, cum primům Suae Maiestatis citatus fuisset denunciatione, per supplicem libellum, se horum criminum, quorum accusaretur, minime reum existere protestato; autoremtam seditiosi libelli quam huiusce totius rei dominům Ladislaum Popelium facit. Itaque ad postulata Wrzesowicii citatur Popelius, utrique severissime iniungitur, ut ad V. Octob. coram Sua Maiestate Caesarea supremisque regni officialibus et Suae Maiestatis consiliariis compareant, criminum, de quibus accusarentur, auditionem sortituri. Praestituta die Sua Maiestas Caesarea una cum omnibus supremi regni iudicii assessoribus, ad haec camerae iudicibus, pro tribunali consedit. Initium actionis facit Popelius sibique dilationem dari ad perducendas attestationes et coquirendum probationes postulát Suae Caesareae Maiestatis nomine accersitus Dn. Doctor Henricus a Pisnicz, Suae Maiestatis concilìarius et regius in Bohemia procurator, hic instanter, ne res differatur, quae Suae Maiestatis diminutam autoritatem et potestatem spectet, insuper seditionis criminis sit plenissima, urget. Idem petit Wrzesowicius, cupiens mox contra Dn. Popelium suas offere probationes, quibus eum autorem huius turbae convincere conabatur. Aegerrime post longas deliberationes repugnante Sua Maiestate ac nullo modo consentire dilationi volente, deinceps datus est terminus ad 15. Octob., quo tempore omnibus omnino probationibus Dn. Popelius comparere tenebatur. Venit 15. dies, comparent Wrzesowicius et Popelius. Iterum Dn. Popelius primům Dn. Joachimum a Kolowrat, Suae Maiestatis consiliarium, protoburgravium Carlsteiniensem et supremum camerae praesidem in regno Bohemiae, cum quo anti-quas simultates exercuit, e numero iudicum tolli postulát. Deinde Dn. Christophorum Popelium a Lob-kowicz, Suae Maiestatis conciliarium et supremum regni Bohemiae senatus appellationum praesidem, cum quo vetusta quoque alebat odia, sibi in consilium attribuì ea gratia, ne iudicis in sua causa fungeretur partibus, petiit. Demum dilationem, cum testes omnes, quorum ad 100 et ultra citati sint, producere non potuerit, dari sibi flagitavit in hisce tribus postulatis, ne in uno quidem aliquid obtinuit. Jusus est ad diem sequentem 16. Octob. respondere ad obiecta crimina. Comparuit ille et per exceptiones iuridicas actionem contra se institutam eludere voluit aperte et perspicue, ad ea, quarum accusabatur, non respondebat. Denuo, uti omissis frivolis exceptionibus se insontem probaret vel sontem confiteretur, decernebatur. Haec acta fuerunt die 16. Octob., qui fuit dies Saturni, sequenti die 17. Octobris, qui fuit Dominicus, iudicia non exercebantur. Itaque ille interea, instructis rebus ad fugam necessariis, nocte praecedente 18. Octob., quae S. Lucae festo dicata erat, velocibus equis, mutato hungarico habitu in germanicum vestitum, ne agnosceretur ab hominibus, fuga salutem quae-siit. Ea autem die, qua ipse aufugit, sicut et praecedentibus diebus 200 stipatores Suae Maiestatis praesto adfuerunt. Inter eos primům rumusculi spargebantur, evasisse Dn. Popelium; deinde filius ipsius ad supremum burgravium Pragensem accedit et scriptum ab ipso domino Popelio exaratum of-fert, in quo causas sui abitus ostendebat. Hoc scriptum in deliberationem vocatum fuit, sequenti deinceps die, sedente pro tribunali Sua Maiestate, condemnatus est.




Přihlásit/registrovat se do ISP